domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad
perfectum usque perduxit
aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum
longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta
cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas
cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas
et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram quae
quadraginta quinque columnis sustentabatur unus autem ordo
habebat columnas quindecim
contra se invicem positas
et e regione se respicientes aequali spatio inter columnas
et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia
et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum
longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram
porticum in facie maioris porticus et columnas et epistylia
super columnas
porticum quoque solii in qua tribunal est fecit et texit
lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem
et domuncula in qua sedetur ad iudicandum erat in media
porticu simili opere domum quoque fecit filiae Pharaonis quam
uxorem duxerat Salomon tali opere quali et hanc porticum
omnia lapidibus pretiosis qui ad normam quandam atque
mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant a
fundamento usque ad summitatem parietum et intrinsecus usque ad
atrium maius
fundamenta autem de lapidibus pretiosis lapidibus magnis
decem sive octo cubitorum
et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant
similiterque de cedro
et atrium maius rotundum trium ordinum de lapidibus sectis
et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini
interiori et in porticu domus
misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro
filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio
artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et
doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad
regem Salomonem fecit omne opus eius
et finxit duas columnas aereas decem et octo cubitorum
altitudinis columnam unam et linea duodecim cubitorum ambiebat
columnam utramque
duo quoque capitella fecit quae ponerentur super capita
columnarum fusili aere quinque cubitorum altitudinis capitellum
unum et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum
et quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro
opere contextarum utrumque capitellum columnarum fusile erat
septena versuum retiacula in capitello uno et septena retiacula
in capitello altero
et perfecit columnas et duos ordines per circuitum
retiaculorum singulorum ut tegerent capitella quae erant super
summitatem malogranatorum eodem modo fecit et capitello secundo
capitella autem quae erant super capita columnarum quasi
opere lilii fabricata erant in porticu quattuor cubitorum
et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper
iuxta mensuram columnae contra retiacula malogranatorum autem
ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi
et statuit duas columnas in porticum templi cumque
statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Iachin
similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen eius Booz
et super capita columnarum opus in modum lilii posuit
perfectumque est opus columnarum
fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad
labium rotundum in circuitu quinque cubitorum altitudo eius et
resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum
et scalptura subter labium circumibat illud decem cubitis
ambiens mare duo ordines scalpturarum histriatarum erant
fusiles
et stabat super duodecim boves e quibus tres respiciebant
ad aquilonem et tres ad occidentem et tres ad meridiem et tres
ad orientem et mare super eos desuper erat quorum posteriora
universa intrinsecus latitabant
grossitudo autem luteris trium unciarum erat labiumque eius
quasi labium calicis et folium repandi lilii duo milia batos
capiebat
et fecit bases decem aereas quattuor cubitorum longitudinis
bases singulas et quattuor cubitorum latitudinis et trium
cubitorum altitudinis
et ipsum opus basium interrasile erat et scalpturae inter
iuncturas
et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin
et in iuncturis similiter desuper et subter leones et boves
quasi lora ex aere dependentia
et quattuor rotae per bases singulas et axes aerei et per
quattuor partes quasi umeruli subter luterem fusiles contra se
invicem respectantes
os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate et
quod forinsecus apparebat unius cubiti erat totum rotundum
pariterque habebat unum cubitum et dimidium in angulis autem
columnarum variae celaturae erant et media intercolumnia
quadrata non rotunda
quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant
coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et
semis
tales autem rotae erant quales solent in curru fieri et
axes earum et radii et canti et modioli omnia fusilia
nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis
unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant
in summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii
cubiti ita fabrefacta ut luter desuper possit inponi habens
celaturas suas et scalpturas varias ex semet ipso
scalpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere et in
angulis cherubin et leones et palmas quasi in similitudinem
stantis hominis ut non celata sed adposita per circuitum
viderentur
in hunc modum fecit decem bases fusura una et mensura
scalpturaque consimili
fecit quoque decem luteres aereos quadraginta batos
capiebat luter unus eratque quattuor cubitorum singulosque
luteres per singulas id est decem bases posuit
et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi
et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem
templi contra orientem ad meridiem
fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit
omne opus regis Salomonis in templo Domini
columnas duas et funiculos capitulorum super capitella
columnarum duos et retiacula duo ut operirent duos funiculos
qui erant super capita columnarum
et malogranata quadringenta in duobus retiaculis duos
versus malogranatorum in retiaculis singulis ad operiendos
funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum
et bases decem et luteres decem super bases
et mare unum et boves duodecim subter mare
et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quae fecit Hiram
regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant
in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa
terra inter Socchoth et Sarthan
et posuit Salomon omnia vasa propter multitudinem autem
nimiam non erat pondus aeris
fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et
mensam super quam ponerentur panes propositionis auream
et candelabra aurea quinque ad dexteram et quinque ad
sinistram contra oraculum ex auro primo et quasi lilii flores
et lucernas desuper aureas et forcipes aureos
et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et
turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus
interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro
erant
et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini
et intulit quae sanctificaverat David pater suus argentum et
aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini